- CHALYBES
- CHALYBESseu CALIBES, populi Asiae minoris Ponto vicini ad Thermodontem fluv. Homero Alizones appellati. Strabo, l. 12. Paphlagoniae proximi, Strabom Chaldaei dicti. Baudrando in Cappadocia, versus confinium Armeniae minoris inter Polemonium et Trapezuntem. Hi optimô ferri genere olim celebrabantur, quod nudi effodiebant. Apollon. Argonaut. l. 2.---- Μετὰ δὲ ςτυγερώτατοι ἀνδρῶνΤρηχείην Χάλυβες καὶ ἀτειρέα γαῖαν ἔχουσινΕ᾿ργατίναι, τοί δ᾿ ἀμφὶ σιδήρεα ἔργα μέλονται.Dionysius Perieg. v. 768.Τοἰς δ ἐπὶ καὶ Χάλυβες ςτυφελην` καὶ ἀπηνέα γαῖανΝαίουσιν, μογεροῦ δεδαηκότες ἔργα σιδήρου,Οἵ ῥα βαρυγδούποισιν ἐπ᾿ ἄκμοσιν ἐςτηῶτες,Οὔποτε παὐονται καμάτου καὶ ὀϊζύος αἰνῆς.Nempe Chalybes creduntur primi tractâsse ferrariam. Ammmian. l. 22. Chalybes per quos erutum et domitum est primitue ferrum. Arrianus, in Alexandro, Χάλυβες πρῶτοι ἀνθρώπων αἰτίαν ἔχουσι χαλκεν´σαςθαι σίδηρον. Puto illum respexisse, cum id scriberet, hos Callimachi versus.---- Χαλύβων ὡς ἀπὸλοιτο γένοςΓειόθεν ἀντέλλον τι κακὸν φυτὸν οἵ μιν ἔφῃναν.Quos ita reddidit Catullus, in de coma Berenices, Epigr. 67. v. 45.---- Chalybon omne genus pereat:Et qui principio sub terrâ quaerere venasInstitit, et ferri frangere duritiem.Virg. l. 1. Georg. v. 57.India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,At Chalybes nudi ferrum.Val. Flaccus, l. 4. Argon. v. 610.Non ita sit metuenda tibi saevissima quamquamGens Chalybum, duris patiens cui cultus in arvis,Et tonat adstrictâ semper domus ignea massâVide Bochart. Phaleg. l. 3. c. 12. Idem Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.